monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 15, 3
Si honorem inquietant divinitatis, si maiestatis vestigia obsoletant , de contemptu utique censentur, tam eorum qui eiusmodi factitant, quam eorum quibus factitant. Sed ludicra ista sunt. Caeterum si adiiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscent, in templis adulteria componi, inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, thure flagrante libidinem expungi : nescio, plusne de vobis dii vestri, quam de Christianis querantur. Certe sacrilegi de vestris semper apprehenduntur. Christiani enim templa nec interdiu norunt; spoliarent forsitan ea et ipsi, si et ipsi ea adorarent.